In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7, 29 )l\'onde capillum tuum et proice et sume in directum — siue super labia — planctum, quia proiecit dominus et reliquit generationem furoris sui Et lob audita filiorum et filiarum morte capillos legimus totondisse et apud ueteres haec erat omnium consuetudo lugentium tondere caesariem; at nunc e contrario comam [*]( 5 cf. Hier. 7, 26 8 Hier. 7, 27 10 Hier. 7, 28 12 cf. p. 69, 21 sq. 15 cf. Hebr. 10,1 18 Hier. 7. 28 22 *Hier. 7. 29 24 cf. Hiob l, 20 ) [*]( 2 audium Pa,c. 3 peria (e pr. ex a) P 4 dubitas V 7 saltum Ma.c. saltem Ap.c..υ 8 audient te] audiente Aa.c. 10 uocaberis VPa.c. 11 dicis h.e. 12 recipit Aa.c. 16 recepire La.c. 17 con- tempsenunt MVP,La.c.Ap.c. inferitur Pa.r. 18 peria P perit Aa.c. 1# omnes La.c.uidellicet L filium V fidei La.c. 22 derectum La.c. 24 mortem LVa.c. 26 cessariem V ad M,LAPa.c. dimittere codd. (i pr. ex e M) cunctis add. P )

105
demittere luctus indicium est.

omnis autem planctus et lamentatio prophetalis idcirco adsumitur, quia proiecit dominus et reliquit generationem furoris sui: hau dubium, quin populum significet ludaeorum. et proprie hoc ad Christi tempora referendum, quando periit fides et de ore ablata est populi dominum blasphemantis.

[*]( 7, 30, 31 )Quia fecerunt filii Iuda malum in conspectu meo, dicit dominus; posuerunt offendicula sua in domo, in qua inuocatum est nomen meum, ut poluerent, et aedificauerunt excelsa — siue aram — Tofeth, quae est in ualle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igne; quae non praecepi nec cogitant in corde meo.

Quod in templo dei filii Iuda statuam Bahal posuerint, in Hiezechielis principio discimus. \'excelsa\' autem, quae Hebraice appellantur (bamath\', siue \'aram\' Tofeth, quae est in ualle filiorum Ennom, illum locum significat, qui Siloae fontibus inrigatur et est amoenus atque nemorosus hodieque hortorum praebet delicias. hic autem gentilitatis error omnes prouincias occupauit, ut ad capita fontium lucosque amoenissimos uictimas immolarent et omnis prauae superstitionis religio seruaretur.