In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
recesserunt\', ait, ca me et mihi terga uerterunt et concito abierunt gradu nec tacita eos retraxit conscientia, ut dicerent in cordibus suis: metuamus eum, qui dat nobis pluuiam temporaneam et serotinam! per quae omnia ostendi bona plenitudinem annuae messis\', pro quo Aquilae prima editio et Symmachus \'ebdomadas\' interpretati sunt; in Hebraeo enim scriptum est \'sabaoth\', quod pro ambiguitate uerbi et \'septimanas\' significat et \'plenitudinem\'.