In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Datur propbeta populo incredulo probator robustus\', quod Hebraice dicitur \'mabsar\'. quod uel \'munitum\' iuxta Aquilam uel \'clausum\' atque \'circumdatum\' iuxta Symmachum et LXX sonat instar urbis firmissimae, ut nullas populi pertimescat insidias, ut, cum probaueris\', ait, \'et scieris uiam populi delinquentis, tunc intellegas argentum aere commixtum nulla posse ratione purgari\'. quomodo enim plumbum miscetur metallis. quae adultera sunt atque uiolata. ut materia separetur aliena, et, si forsitan purgata non fuerit, plumbum omne consumitur et in nihilum redigitur, ita omne eloquium doctrinarum et sermo propheticus perit in his, qui audire contemnunt.

dicamus et super his, qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant uoces incantantium. frustra enim conflauit argentarius siue conflator; malitiae enim eorum non sunt consumtae. unde nequaquam \'argentum\', sed \'argentum reprobum\' sunt uocati, quia dominus abiecit eos. principes autem sunt a domino recedentes siue inoboedientes, qui peruerse ambulant et frandulenter.

[*]( 7. 1. 2 (2) )Uerbum. quod factum est ad Hieremiam o do-[*]( 1 *Hier. 6, 23 3. 5 *Hier. 6, 29 8 Hier. 6. 27 8. 9. 10 *Hier. 6, 27 18 cf. Ps. 57, 5. 6 19 *Hier. 6, 29 20 Hier. 6r 29 22 Hier. 6. 30 *Hier. 6, 30 )[*]( _2 ignem M quod APp.c. 3 ΦVCHTN pua M ΦΥCΗθΝpu A, (-pV) V ΦVOHTNpu P \'apellant M consumptum codd. (p ezp. L) (° lin. 5 et 21) 6 aoeat Y 10 nt] t L nullius P 11 populi] hostis P per- timiscat Ma.c. pertimescunt P nt] et v 12 nare A.La.c. 13 ratione posse υ 14 adnlterata MAVΡυ 16 omne s. u. P consumetur Ap.c. redigetur AVP,Ma.c. 17 periit P 18 aspide VMa.c. sordae Ma.c. 19 opdnrantia Ma.c. obdarant F andeaat M 20 enim eras. A malitia P 23 eiecit P 24 inobidientes La.c. (== p. 94, 22) )

94
mino dicens sta in porta domus domini et praedica — uel lege — ibi uerbum istud et dic: audite uerbum domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis dominum ! Hoc in editione LXX non habetur, sed de Theodotione ex Hebraico additum est.

imperatur autem prophetae, ut stet in porta domini, per quam ad orandum dominum ingreditur populi multitudo, ut per hanc occasionem possint audire, -quae dominus praecipit. per quod intellegimus duritiam populi Iudaeorum, quod quasi mendaces atque uaesanos habuerint prophetas, dum per occasionem et celebritatem loci audire coguntur uerba domini et non propter hoc, quod uerba sint domini.

[*]( 7, 3 )Haec dicit dom inus exercituum, deus Israhel: bonas facite — siue dirigite — uias uestras et studia uestra — siue adinuentiones uestras — et habitabo uobiscum in loco isto siue habitare uos faciam in loco isto. Clementissimus medicus omni uulneratos cupit sanare medicamine. quando autem dicit: bonas facite siue corrigite uias uestras, ostendit eas esse peruersas et nihil in se habere boni.

et quia naturale est, ut unusquisque genitae diligat solum et nihil dulcius habeat patria, pollicetur praemia oboedientibus. \'habitabo,\' inquit, \'nobiscum, ut securos de habitatione uos faciam, siue uos ipsos\' — iuxta Symmachum — \'firma habitatione fundabo\', qui ait: et confirmabo uos in loco isto.

[*]( 7, 4-7 )Nolite confidere in uerbis mendacibus dicen-[*]( 2 *Hier. 7, 2 4. 5 *Hier. 7, 1. 2 14. 15. 16 * Hier. 7, 3 18 Hier. 7, 3 *Hier. 7, 3 22 Hier. 7. 3 24 ♦Hier. 7, 3 )[*]( 3 omnis] domus P per et has om. P 5 hebraicum Ldla.c. impereat P 6 stat Pa.c. sit F ad (s. u. m2) MA adorandum MAv ; an rectius ? ef. lin. 4 7 occansionem M,LPa.r. 8 praecepit P,Mp.c. 9 quod] quia c uesanos FP 10 haberint P occansionem Ma.r. hoccas. P 11 cogunt t. non om. V 14 derigite Ma.c. studia-et 3. v. L 16 habitare nos] habitatores Y 17 omnes V,Mp.c. 19 eas om. P 21 pollicentar Mp.c. pollicitur P 22 securus V 23 habitationibus P 24 qui ait eras. M 26 fidere Y mendacii Vulg. )

95
tes: templum domini, templum domini, templum domini est! quoniam, si bene direxeritis — siue direxeritis — uias uestras et studia uestra, si feceritis indicium inter uirum et proximum suum, aduenae et pupillo et uiduae non feceritis calumniam — siue non oppresseritis eos — nec sanguinem innocentem effuderitis tis in loco hoc et post deos alienos non ambulaueritis in malum uobismet ipsis, habitabo ucobiscum-siue habitare uos faciam — in loco isto, in terra, quam dedi patribus uestris a saeculo usque in saeculum. Hoc, quod LXX in huius capituli addidere principio: