In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 6,21 )Propterea haec dicit dominus: ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis — siue infirmitatem et infirmabuntur in ea - patres et filii simul, uicinus ac proximus et peribunt. Impleta uidemus omnia, quae dominus illi populo comminatus est: cotidie enim ruunt in blasphemiis suis nihilque in se habent forte, sed omnis apud eos infirmitas est.
filii patrum sequuntur blasphemias et cotidie recipiunt illam inprecationem: sanguis eius super nos et super filios nostros; et non solum ipsi, sed et uicini et proximi eorum, omnes, qui legem et prophetas sequuntur iuxta occidentem litteram et non iuxta spiritum uiuificantem, et omnes pariter peribunt, quia pariter peceauerunt.
[*]( 6, 22.23 )Haec dicit dominus: ecce populus uenit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae. sagittam et scutum — siue xibynnam — arripiet: crudelis est — uel inpudens — et non misere- [*]( 1 ef. Ex. 25,6. 30, 25. 35, 8 4 Hier. 6, 19 6 cf. Mal. 1, 13 cf. Dan. 4, 24 8 *Prou. 13, 8 11 *Hier. 6, 21 17 Mattb. 27, 25 20 cf. II Cor. 3, 6 25. 26 *Hier. 6, 23 ) [*]( 1 in om. V unguenta A 2 conficitis V 5 hoc-conuenit in mg. P propria P 6 elemosini3 A V,La.c. aelimosinis P eleemosynis v 7 sese t redemere La.c. posse add. v 8 redemptio eodd. (corr. L) 9 & S. u. eras. A iustitiae A 11 in infirmitate (in alt. s. u.; i quart. ex a) N infirmitate P 12 patres om. VP, LMAa.c. 13 nicinos Aa c.m2 ac] et Vulg- proximos Aa..c.m2 et om. Vulg. uideamus LAa.r. 14 cottidie Y 16 (= 20) secuntur MVP 19 eorum] et add. v 21 sp-m L quia] omnes add. v 24 et s. «. M 25 zebyanam Μυ zibinnam A VP (ξιβύνην LXX) )
denique dat occasionem rogandi, dum dicit: aduersum te, filia Sion. possumus hoc testimonio abuti persecutionis tempore, quando omnis aduersum nos diaboli rabies concitatur nullaque misericordia est et quasi uehementissimi maris fluctus ita opprimunt resistentes.