In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
statimque infert: cet constitui super uos speculatores\'—hau dubium. quin apostolorum indicetur chorus iuxta Hiezechiel: fili hominis, speculatorem te dedi domui Israhel -, \'et praecepi, ut audiretis uocem tubae uel mandata euangelii uel doctrinam apostolorum iuxta illud Isaiae: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion; exalta sicut tuba uocem tuam, qui adnuntias Hierusalem\'.
qui dixerunt: non audiemus et inuitati ad cenam noluerunt uenire; propterea dicitur: audite, gentes! quod secuti sunt et apostoli, quando loquuntur in Lycaonia: uobis quidem oportebat primum loqui uerbum dei; sed quoniam repellitis illud et indignos uos iudicatis aeterna uita, ecce conuertimur ad gentes.
et cognosce, congregatio, nequaquam Iudaica. sed omnium nationum siue, qui pascitis greges, episcopi et presbyteri et omnis ordo ecclesiasticus, uel c ognoscite testimonium, quod in eis est; testimonium enim dei fidele, sapientiam praestans paruulis. quibus loquitur et dominus: noli timere, grex paruule, et: ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit deus. \'cognoscite ergo, quanta faciam populo non credenti.\' quodque infertur:
[*]( 1 Hier. 6, 16 3 Hier. 6, 17 5 *Ezecb. 3, 17 8 * Esai. 40, 9 10 Hier. 6, 17 11 cf. Matth. 22, 3. Luc. 14, 16—20 12 Hier. 6, 18 13 *Act. 13, 46 16 Hier. 6, 18 17. 18 *Hier. 6, 18 19 *Ps. 18, 8 21 *Loc. 12, 32 22 *Esai. 8, 18 )[*]( 1 ad LMa c. 2 ambulauimus P,LMAa.c. uiam] contra iudeos add. P 4 haud MA V haut (h s. u.) P 5 indicetur (e ex i) 1. (a s. e) M iaxtaj illud add. s. U. m2 Å hiezechielis MV,La.r. iezechielig AP Ezechielem u filii LMAa.r. 6 praecipi LMa.c. aadieris (e s. i alt.) P 8 esaiae MV,Pac. 11 caenam A 12 locuntur VP 13 lieaonia La.c. lvconia V Lichaonia P 14 qaoniam] quia τ reppellitis A repellistis V,Ma.r. reppullistis P illos V 15 aeternae sitae VP.Ap.c.,υ 17 iudaicam P 20 di om. V paruolis M 21 nolite VP temere Ma.c. 22 ecce] &č P (passim) 23 infert P )