In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
meo populo nuntiabant et quasi curare cupiebant uulnus et ignominiam filiae meae dicentes: pax, pax, cum pax omnino non esset\'. hoc proprie de sacerdotibus et doctoribus intellegendum, qui diuitibus et eis, quos uident in honore maximo constitutos, repromittunt prospera et clementem praedicant deum magis illos supplicio et iracundiae praeparantes.
[*]( 6, 15a )Con fusi si sunt, quia abominationem fecerunt? quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. Pressius hoc legendum est iuxta Hebraicum. \'et cum,\' inquit, (tanta fecerint, numquid confusi sunt? numquid erubuerunt in sceleribus suis? quin potius auxere contemtum et erubescere nescierunt\' — \'nescierunt\' autem hic posuit pro \'noluerunt\' — \'siue nimio contemtu et uitio inoliti mali ne intellegere quidem potuerunt\'.
[*]( 6, 15b )Quamobrem cadent inter ruentes, in tempore uisitationis suae corruent, dicit dominus. [*]( 1 *Apoc. 8, 13 2 *Hier. 6, 13 4 *I Tim. 6, 10 Hier. 6, 13 7 *Agg. 2,11 (12) 10 Hier. 6. 14 19 cf. II Par. 28, 22 20 Hier. 6, 15 )[*]( 1 apocalipsi V dicantar JPa.r. 4 maloruml est add. v 5 in eras. A 6 prophetandum La.c. 6 interpretando peruerse P 11 et de L intellegendnmj est add. v 12 eos codd. (corr. m2 A) maxime V 14 iracundia VP pronocantes V praeparantes alii prouocantes P 15 qui MV abhom. APp.c. 17 nescierunt] nescierunt autem hic posoit pro noluerunt add., sed exp. L 18 et s. «. M cum in mg. M 19 potius] peccatum add. МAVPu 20 contemptum P contemptu V,La.c., (ex contentu) A,v eonteaptui (p postea add.) M pr. neseierunt s. u. m2 A hie autem posuit nescierunt P 21 contemptu codd. (eorr. L) 22 nec Ma.c. 23 cadentes P 24 corruunt P )