In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

radix omnium malorum auaritia. et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, alii in prophetando mendacium, alii peruerse interpretando legem dei; dicit enim et in alio loco propheta: quaerite legem a sa-cerdotibus. \'et cum\', inquit, \'tanta facerent, prospera quaeque

meo populo nuntiabant et quasi curare cupiebant uulnus et ignominiam filiae meae dicentes: pax, pax, cum pax omnino non esset\'. hoc proprie de sacerdotibus et doctoribus intellegendum, qui diuitibus et eis, quos uident in honore maximo constitutos, repromittunt prospera et clementem praedicant deum magis illos supplicio et iracundiae praeparantes.

[*]( 6, 15a )Con fusi si sunt, quia abominationem fecerunt? quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. Pressius hoc legendum est iuxta Hebraicum. \'et cum,\' inquit, (tanta fecerint, numquid confusi sunt? numquid erubuerunt in sceleribus suis? quin potius auxere contemtum et erubescere nescierunt\' — \'nescierunt\' autem hic posuit pro \'noluerunt\' — \'siue nimio contemtu et uitio inoliti mali ne intellegere quidem potuerunt\'.