In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
uir enim cum uxore capietur, dulcissima inter se nomina pariter sentient captiuitatem, senex cum pleno dierum. ergo senectus non est aetas ultima, sed eorum, qui sunt \'pleni dierum\', quos nostro sermone appellamus depositos\' siue \'decrepitos\'. sequitur: et transibunt domus eorum ad alteros captiuitatis malo, agri et uxores simul, ut et coniux ad hostes transeat et possessio. quidquid iuxta litteram intellegimus super Hierusalem, iuxta intellegentiam spiritalem referamus ad ecclesiam, si offenderit deum.