In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

si quis ergo dei uerba non suscipit nec habet praeceptorum eius intellegentiam, incircumcisis auribus est. simulque notandum, quod circumcisio in scripturis tribus generibus appellatur: in praeputio. in corde et in auribus; unde dicit et dominus: qui habet aures audiendi, audiat. uoluntate ergo nostra uerbum dei non suscipimus; et idcirco fit nobis in opprobrium, ut, quod datum fuerat ad salutem, nostro uitio uei-tatur in poenam.