In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 6, 10 )Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum — siue uestrae – [*]( 5 cf. Hebr. 12, 6 9 *Hier. 6, 7. 8 14 *Hier. 6, 9 18 cf. Indd. 5. 13. Rom. 9, 27. 11, 5 25 *Hier. 6, 10 ) [*](1 audientur L ὰϰουσϑήσεται LXX 5 quod] quia v flageUat r dS P 6 recepit Pa.c. erudiretur FerudieturP 8 subiacemas] & add.P 9 con- solatione VP 12 racimum La.c. (passim) irtm V 13 aindimiator La.e. (passim) uindemiatur Va.c. 14 chartallum MV 15 racimate Pa.c.(bis) uineam P 16 reuertemini v uinderaiatur M chartallum MAV.La.c. (= lin. 21) 19 saluae s. u. m2 M fient Ap.c. nec P 20 colligentur υ 21 coice M,LAa.c. proice V colligite (llig s. u.) P collige v 22 quo MV,LAa.c. ra,emos (o ex u) L racemus MVP,Aa.c. torcolar Aa.c. captiuus VP.Aa.c. pertraharis P 23 babyIL La.r. (passim) babil. P 25 incircumcisa P.\' ) [*]( 6* )
si quis ergo dei uerba non suscipit nec habet praeceptorum eius intellegentiam, incircumcisis auribus est. simulque notandum, quod circumcisio in scripturis tribus generibus appellatur: in praeputio. in corde et in auribus; unde dicit et dominus: qui habet aures audiendi, audiat. uoluntate ergo nostra uerbum dei non suscipimus; et idcirco fit nobis in opprobrium, ut, quod datum fuerat ad salutem, nostro uitio uei-tatur in poenam.
[*]( 6, 11 a )Ideirco furore domini plenus sum, laborani sustinens. LXX: et furorem meum impleui et sustinui, et non consumsi eum. Iuxta Hebraicum ex persona prophetae dicitur, quod uenientem iram dei ante prospiciat et plenus sit furoris domini et iracundiae et ultra sustinere non possit nec pro peccatoribus audeat dominum deprecari.