In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quomodo ergo cisterna uel lacus frigidam facit aquam suam, sic in medio Hierusalem malitia, quae in ea est, omnem calorem perdidit uitae. et hoc notandum, quod sancti spiritu feruentes appellentur, mala autem frigida sint: unde et illud scriptum est, quod in nouissimis diebus, quando multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet caritas multorum. quod puto et illud sonare: adsimulatus sum descendentibus in lacum.
hoc autem Latinus lector intellegat, ut semel dixisse sufficiat, \'lacum\' non \'stagnum\' sonare iuxta Graecos, sed \'cisternam\', quae sermone Syro et Hebraico \'gubba\' appellatur. in praesenti autem loco pro \'lacu\', quem omnes similiter transtulerunt, in Hebraico \'bor\' dicitur.
[*]( 6, 7 b. 8 )Iniquitas et nastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. erudire, Hierusalem. ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem! LXX: [*]( 2 cf. Hier. 32 (39), 2. 24 3. 4 *Hier. 6, 6 5 *Hier. 6. 7 10 cf. Dan. 13, 53 13 Rom. 12, 11 15 cf. Ps. 118, 69. Matth. 24, 12 16 *Ps. 27, 1 25 *Hier. 6, 7. 8 )[*]( 1 ueniat] corona add. v 2 coronae (a inras.) L c̣ο̣ṛο̣ṇạṃ P corona cet., 0 3 est ėṡṫ L est om. V 4 uel] siue υ 5 fecit Vulg. laquus V 6 facit malitiam ̣ suaṃΡ 7praecipit scripsi praecepit codd. v snceidantur] et add. υ 9 CITO- M CyKѠΦΑΝθΥΛ (sirophantia s. u ) A CYpΟΦΑΝeia F CYRÜ- ΦΛΝΤΙΛ P 12 malitiae M,La.c. 13 sancto v spiritu] accensi add. v appellantur V,La.c.Mp.c. malumP 15 refrigisce La.c. refrigescit Aa.c. 16 assimilatus V.Mp c. 17 dicentibus La.c. diseendentibus P 19 siro P _ 20 (=21) ebraico M gab L (an gob uel geb?) CaBBa V gabba P lacu. V 21 bor r hor codd. )
[*]( 6, 9 )Haec dicit dominus exercituum: usque ad racemum colligent quasi in uinea reli quias Israhel; conuerte manum tuam quasi uindemiator ad cartallum! LXX: quia haec dicit dominus uirtutum : racemate, racemate quasi in uinea reliquias Israhel; reuertimini quasi uindemiator in cartallum suum!