In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 11,14 )Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis laudem et orationem. quia non exaudiam in tempore clamoris m oris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum! Praecipitur Hieremiae, ne uelit pro eis dominum deprecari, in quos iam est consummata sententia, ne uideatur oratio eius infirma et propriis sceleribus non exaudiri.
\'noli\', inquit, \'orare pro eis nec laudem assumere, ut replicando ueteris historiae clementiam, qua semper ei misertus sum, et laudando meam nitaris mutare sententiam! etsi enim hoc feceris, non exaudiam eos, qui me necessitatis tempore rogare coguntur\'. ex quibus discimus frustra aliquem rogare pro alio, cum ille non mereatur accipere, pro quo rogatur deus. [*](7 cf. IV Reg. cap. 21. II Par. cap. 33 ) [*](1 eomutentar F nunc] hoc Ap.c.m2 quod nunc v 2 etj ad add. s. u. A. 4 enim numerum r 5 dii MAVΡυ uiarum] tuard add. s. u. m.2 MA 6 posuisti AVΡυ cum Vulg. confusionis] aras add. (8. u. m2) A cum rulg. 7 paraljpomenon MA paralippemenon (sic) P 9 (= 10) quod P,MAa.c. habebantj habeant P 10 urbem M 12 immolarint M,Aa.c. 15 clam ores LMAa.c. eorum om. P 17 consumata P 18 nec V 20 historia. (i e s. ā̄) A clementia La.e. elementiae MVP, (J a s. ae) A quia P ei (scil. populo, cj. Iin. 13) LMA eis VjP eis semper v 24 alio] aliquo P 25 dñs V ) [*]( LIX. Bieroa. ia Hierem. ) [*]( 10 )
[*](11,15.16 )Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata e s? oliuam uberem, pulchram, fructiferam, speciosa uocauit dominus nomen tuum; ad uocem loquelae grandis exarsit ignis in ea et combusta sunt frutecta eius.