In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 11,18 )Secundum numerum enim ciuitatum m tuarum erant di tui, Iuda, et secundum numerum uiarum Hierusalem posuistis aras confusionis ad libandum Bahalim. Legamus Regum et Paralipomenon libros et inueniemus ludam et Hierusalem multo quam Israhel peiora fecisse, ut, quot habebant urbes, tot haberent et idolorum species et. quot erant in urbe Hierusalem plateae et uiarum capita, tot haberent aras in confusionem suam, in quibus idolis Bahalim uictimas immolarent.
[*]( 11,14 )Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis laudem et orationem. quia non exaudiam in tempore clamoris m oris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum! Praecipitur Hieremiae, ne uelit pro eis dominum deprecari, in quos iam est consummata sententia, ne uideatur oratio eius infirma et propriis sceleribus non exaudiri.