In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Hucusque in LXX non habetur, quodque sequitur: et non fecerunt, ab eis positum est et cum superioris capituli fine sociatum. in quo scriptum est: audite uerba pacti huius et facite illa! et non fecerunt. quid sit autem de mane consurgere et dei uerba per prophetas eis frequenter ingerere et educere eos de Aegypto et saepius ammonere et dicere: audite uocem meam. et illos abisse post prauitatem cordis sui et postea eis reddere, quae merentur accipere, ante iam diximus.
[*]( 11. 10 )Et di.rit dominus us ad me: inuenta est coniuratio in uiris Iuda et in habitatoribus Hierusalem. reuersi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire uerba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut seruirent eis. irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum. quod pepigi cum patribus eorum.
Pro \'coniuratione\', Quam nos iuxta Symmachum interpretati sumus, Aquila et LXX et Theodotio σόνδεσμον | transtulerunt, quam nos \'colligationem\' possumus dicere. unde et Otholia, [*]( 8 *Hier. 11, 7. 8 9 Hier. 11. S 10 *Hier. 11, 6. 8 14 Hier. 7, 23. 11, 4. 7 16 cf. p. 98, 19. 102, 21. 103, 5. 20. 104, 4. 122, 17. 141, 16. 142. 21 24 Hier. 11, 9 25 *Hier. 11, 9 ) [*]( 2 eduxit Va.r. 3 consurgens υ eum Vulg. 7 praecipi LMa.c. 8 baecusque V 9 pr. et s. u. L 11 uerbra (er in ras.) V 12 per om. V prophetam Y 14 abiisse υ 15 merentar] et add. v 18 alt. in om. P 20 hii MP 22 et s. u. M 25 samus] et add. MP.Aa.r. theodotion V CUHdeCMOH M sindesmon s. uocem Graecam .1 CINDHCCON V CYNaECMCON P 26 possimus P iotboha Jf.La.r. atbalia Vυ )