In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Quia negauerunt dominum — siue mentiti sunt domino — et dixerunt: \'non est ipse, cuius iudicio fient omnia, sed fortuito haec omnia acciderunt neque euenient, quae nobis prophetarum uoces minantur, nec uidebimus gladium nec famem sustinebimus obsidionis et, quidquid locuti sunt prophetae. in uentum locuti sunt et irrita omnia transierant nec habuerunt responsum, hoc est oraculum, siue sermo dei non fuit in eis\', ideo sustinebunt, quae sequens sermo describit. audiat hoc ecclesia neglegens et prouidentiam dei refutans. quod et gladium et famem sustineat, nisi uentura crediderit, quae dicuntur.
[*]( 5, 14 )Haec dicit dominus deus exercituum : quia locuti estis uerbum istud, ecce ego do uerba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna et deuorabit eos. Dixistis: prophetae fuerunt in uentum nec uentura sunt, quae minantur; propterea, o propheta. do uerba mea in ore tuo, quae ignis habeant potestatem et populum istum in ligna conuertant, ut sermone tuo et prophetia increduli concrementur.\' sic deus ignis consumens dicitur, ut consumat in nobis, si super fundamentum Christi aedificauerimus faenum, ligna, stipulam.
[*]( 3, 13-18 )Ecce ego adducam super lon gentem de lon-[*]( 3 *Hier. 5, 13 4 Hier. 5. 12 *Hier. 5, 12 5 Hier. 5, 12 10 *Hier. 5, 13 18 *Hier. 5, 13 20. 21 Hier. 5, 14 22 cf. Dent. 4. 24 23 cf. I Cor. 3, 12 )[*]( 1 uidimus P 2 fnerunt] uiderunt V locuti add. s. u. P uentum] locuti add. (s. u. m2) A,v eum Vulg. 3 nenient (n alt. s. n. m2) A 5 fiant (u s. a) M fiunt v 6 fortuitu AVPv eueniant Ma.c. 9 transsierunt M 11 discribit P 12 hoc om. P heccła P neglens L negligens Ap.c. 13 gladio P alt. et am. Y fame P sustineant V,La.r. crediderint La.r. 16 dedi P 18 deuorauit MAa.c. uorabit Vulg. fuerunt] locuti adj. v uentum] locuti add. s. u. Am2 21 conuerti MAVP conuertam v 22 propheta P 24 fenum VP ligna foenum u stipula YP 25 adducam om. P )