In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
\'filii\', inquit, \'tui dereliquerunt me: nequaquam mei, sed tui, quia iurant in his, qui non sunt di. saturaui eos et moechati sunt\'. audiant hoc, qui acceptis a domino diuitiis incubantes luxuriae seruiunt. equi amatores in femi nas facti sunt. pro \'admissariis\' in Hebraico scriptum est \'mosechim\', quod omnes uoce consona ἕλϰοντες transtulerunt, id est \'trahentes\', ut ostendatur magnitudo genitalium iuxta illud Hiezechielis: quasi asinorum carnes carnes eorum.
hoc est, quod in alio loco scriptum est: adsimulati sunt iumentis insipientibus et similes facti sunt eis. simulque tantam ostendit insaniam libidinis, ut non adpetitum uoluptatis, sed χρεμετισμόν, id est \'hinnitum\' uocet et seruet equorum furentium ad libidinem μεταϕοράν. cum haec\', inquit, \'feceris, numquid non uisitatione condigna es?\' et nota, quod hic \'uisitatio\' pro poena ponatur atque suppliciis iuxta illud, quod scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum.