In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

illud, quod in principio posuimus uerbum Hebraicum \'sacad\' sonare \'uigiliam\', in praesenti loco ostenditur; ubi enim nos diximus \'pardus uigilans\', in Hebraico scriptum est \'nemer sacad\', iuxta tropologiam: qui magni putantur in ecclesia, quia confringunt iugum et rumpunt uincula, idcirco traduntur in ignominiam passionum, ut faciant, quae non conueniunt. -

[*]( 5, 7—9 )Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me et iurant i n his, qui non sunt di. saturaui eos et moechati sunt et in domo m meretricis luxuriabantur. equi amatores in feminas et admissarii facti sunt mihi; unusquisque ad uxorem proximi sui h inniebat t. numquid super[*]( 1 cf. Dan. 7, 5 2 Hier. 5, 6 6 *Dan. 7, 6 10. 11 Hier. 5,6 13 *Hier. 5, 6 14 cf. p. 11, 4 16 Hier. 5, 6 19 cf. Rom. 1. 26 )[*]( 1 danielis M 3 occidentem LM 4 percussionem VP,LMa.c. 8 uelut v texat Ma.c. 9 afl eras. A, om. v tacet ante de pro tr. P 10 forsita M faerit egressus P 11 reddidit V sunt P,LVa.c. 14 sunt s.u. Mm2 auersationes M posuimus in principio υ 15 (= 17) soced a 16 hebraicam La.c. 17 quia La.c., (i s. v.) M qua V,Aa.c. quam P 18 ecclesia] & add. s. u. M confring∗∗∗unt L 19 ignomiam L ignominia M 23 dii AVP, La.r.Mp.c.m2 24 equij et qui MAPa.r. in feminas om. Vulg. 25 emissarii APp.c.,υ cum Vulg. mihi om. Vulg. 26 hinniebant MAPa.r. inniebant V )

69
his non uisitabo? dicit dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? Κατάλογος peccatorum Hierusalem, dum dicit se ignorare deus, qua possit eius occasione misereri.

\'filii\', inquit, \'tui dereliquerunt me: nequaquam mei, sed tui, quia iurant in his, qui non sunt di. saturaui eos et moechati sunt\'. audiant hoc, qui acceptis a domino diuitiis incubantes luxuriae seruiunt. equi amatores in femi nas facti sunt. pro \'admissariis\' in Hebraico scriptum est \'mosechim\', quod omnes uoce consona ἕλϰοντες transtulerunt, id est \'trahentes\', ut ostendatur magnitudo genitalium iuxta illud Hiezechielis: quasi asinorum carnes carnes eorum.