In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et quia non de futuro uaticinatur, sed de praeterito uel iam iamque uenturis texit historiam, idcirco autem de Romano tacet imperio, de quo forsitan dicitur: omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur. causasque reddit, cur ista perpessi sint: quia multiplicatae sunt praeuaricationes eorum et perseuera, uerunt in transgressionibus. unde dicitur: et confortatae sunt auersiones eorum.
illud, quod in principio posuimus uerbum Hebraicum \'sacad\' sonare \'uigiliam\', in praesenti loco ostenditur; ubi enim nos diximus \'pardus uigilans\', in Hebraico scriptum est \'nemer sacad\', iuxta tropologiam: qui magni putantur in ecclesia, quia confringunt iugum et rumpunt uincula, idcirco traduntur in ignominiam passionum, ut faciant, quae non conueniunt. -