In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

hoc autem capitulo discimus idcirco inferri supplicia, ut uitia corrigantur. denique ait: percussisti eos et non doluerunt; attriuisti eos et rennuerunt accipere disciplinam. per omnia enim tormenta atque flagella emendatur Hierusalem; et super haec uniuersa ne uerecundiam quidem suorum habuere uitiorum, sed instar petrae indurantes frontis impudentiam noluerunt ad meliora conuerti.

[*]( 5, 4.5 a )Ego autem dixi: forsitan pauperes sunt et stulti — siue non potuerunt — ignorantes uiam domini, indicium dei sui. ibo igitur ad optimates et loquar eis: ipsi enim cognouerunt uiam domini, indicium dei sui. Pauperes hic et optimates non inopia dicit et diuitiis, sed populum principibus conparat. et est sensus: \'cernens infidelis populi pertinaciam et, quod indurata facie noluerit recipere disciplinam, hoc mecum ratione tractabam: forsitan uulgus ignobile non potest dei nosse doctrinam et idcirco excusabile est, quia propter imperitiam dei non ualet scire mandata.