In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4,29 )A uoce equitis et mittentis sagittam — siue intendentis arcum — fugit omnis ciuitas — siue regio —; ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes — quodque sequitur: et ingressi sunt saltus siue speluncas a LXX additum est —, uniuersae urbes de relictae sunt et non habitat in eis homo.

Describit autem sermo diuinus Babylonii furentis exercitum, quod a tremore eius cunctus populus dereliquerit ciuitatem et ardua quaeque conscenderit et tamen iram domini non potuerit declinare. quidquid autem, ut supra diximus, in historia intellegitur contra Hierusalem, refer ad ecclesiam, cum offenderit deum et tradita fuerit aduersariis uel persecutionis tempore uel certe uitiis atque peccatis.

[*]( 4,30a )Tu autem uastata quid facies? Pro (uastata\'. quod Hebraice dicitur \'sadud\'. quod solus interpretatus [*]( 10 cf. Ion. 1. 2. 3. 2.10 13. 14. 15.16 *Нier. 4, 29 21 ef. p. 62, 22 ) [*]( 1 merebunt MA V merebuntur P 2 sum Pcum Vulg. 4 non s. u. P consumatio 1\' .-. clementiam (m alt. s. u.) L quoque] quippe P B cogitauerat Mp.c.m 2 dei om. V 9 tiuem ( m s. u ) L 11 gemitum Pa.c. mal∗∗udo M 12 & (e s. &) P mittentes Ma.c. 13 intendentes Ma.c. 15 rupes] sup V quoque MAa.c. requiritur Aa.c. 16 speluncam Pa.c. a om. V est s. u. L uniuersae-homo om. v 18 discribit Pa.c rentes MAa.c. 19 a] de V ciuitatem (m s. u.) L 20 ira V - poterit P 22 istoria P & adl. s. u. M refert VP refertur v 23 (= p. 64, 2) otfenderet La.c. )

64
est Aquila, alii transtulerunt \'miseram\' atque \'miserabilem\' culpa sui, quae clementem offenderit deum. denique sequitur: