In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quae enim maior potest esse stultitia quam cognoscente boue possessorem suum et asino praesepe domini sui Israhel dominum num non cognoscere et praesentem contemnere, quem semper uidere cupiebat? quodque infertur: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt, hic sapientia pro malitia accipienda est, iuxta quod et filii saeculi huius sapientiores sunt filiis lucis et uilicus iniquitatis quaedam sapienter fecisse narratur et serpens in paradiso prudentior cunctis bestiis legitur.
illa est ergo uera sapientia, quae dei timori iungitur; alioquin, ubi insidiae sunt et tergiuersatio, non sapientia, sed uersutia et calliditas appellanda est. pro eo, quod nos diximus: quia stultus populus meus me non cognouit, LXX transtulerunt: quia principes populi mei me non cognouerunt, ut magistrorum sit magis culpa quam populi dei scientiam non habentis. [*]( 10 cf. Esai. 1. 3 13 Hier. 4. 22 15 cf. Luc. 16. * 17 cf. Gen. 3, 1 1* cf. Hiob 28. 28. Eecli. 19, 18 etc. 21 Hier. 4. 22 22 Hier. 4. 22 ) [*]( J1 uoce* (rn s. ras.) L pr. fugientis P alt. fugientes (s s. u.) L 2 me Erasmus υ siue codd. et eras. A 3 populi P non c. me P 6 contritionis] & add. s. u. M uastatis (s alt. s. υ.) P fugie P & add. s. u. M que et add. v bucinae] e add. s. «. M 7 studio: arbitrio P uolflptatis P 8 hic P quia υ cugnouerant v 9 sapientibus st. filii in mg. V 11 sui om. M 12 praesentem] non add., sed exp. V contempnere VP.Mp.c.m2 13 infert P sunt s. u. L 14 hie (l e s. i) A 15 malatia La.c. 16 uillieus APp.c. 1 • narretur Pa.c. paradisso L prudentior; sapientior P 18 besteis La.c. 19 timore P.Aa.c. alioqui Lp c. 23 cognouerunt] k add. P 24 populo Pa.c. scientiam (m s. n.) L habentes Lac. )