In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quae enim maior potest esse stultitia quam cognoscente boue possessorem suum et asino praesepe domini sui Israhel dominum num non cognoscere et praesentem contemnere, quem semper uidere cupiebat? quodque infertur: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt, hic sapientia pro malitia accipienda est, iuxta quod et filii saeculi huius sapientiores sunt filiis lucis et uilicus iniquitatis quaedam sapienter fecisse narratur et serpens in paradiso prudentior cunctis bestiis legitur.