In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
hoc de uerbo dictum sit. super quo scio apud plerosque magnum esse certamen. uox autem prophetae et per prophetam dei loquentis inducitur, quod doleat super contritione populi sui et instar hominis uiscera eius interna lacerentur, quomodo et saluator super Lazari morte doluit et planxit Hierusalem, ne celaret dolorem silentio; omnisque clangor bucinae et fremitus proeliorum illius turbat affectum, dum mala cumulantur malis et uniuersa duarum tribuum terra uastatur. \'dum non putabam,\' inquit, (tabernacula quondam ei
pelles meae Babylonio furente populata sunt et in praedam hostium mea quondam cessere hospitia\'. loquitur autem hoc idem deus, quando seditionis turbas atque discordias cernit in ecclesia et in conuenticulis suis clamare perdicem et dei requiem in bella conuerti. unde sequitur:
[*]( 4,21 )usquequo uidebo fugientes, audiam[*]( 5 *Hier. 4, 19 6 *Hier. 4, 19 8 \'Hi r. 4. 19 13 cf. loh. 11, 33—35 cf. Luc. 19, 41 21 cf. *Hier. 17, 11 )[*]( 1 cocem s. u. m2 M animam meam L 3 omnes LMa.c. 4 mea om. P 5 simacham M Hebraeo v 6 homa v thedotio M theodotion V μαιμάσσει Erasmns υ MEMACCEI L MlMACCeL M λΑΤΜΑCCel latmaccel s. u.) A. Maccel V NMaccel P 8 aquilaṁ L όχλάει Erasmus e ΟΧλaCEI* (C eras. uid.) L ΟΧλacer M, (oclaser s. u.) A OXaccer V ΟΧΑωCepP 10 pr. phophetae L 11 contritionem VP,LMa.r. 13 saper om. P mortem AVP.LMa.r. 14 nec LAP.Va.r. celare MAP omnesque La.c. omnis P glangorq; P 15 proeliorum] in add. P afecta P 16 cumulantur (cumulan s. u.) 31 comul. P,Aa.c. cammul. V tribum Ma.c. 18 babydonio L (passim) eiercitu add. v praeda VP,La.c. 19 cesse Ma.c. 20 idem hoc P seditiones La.c. 21 perdicem] ut add. P 22 conuertit V 2:3 fugientem Vnlg. )
[*]( 4,22 )Quia stultus populus meus me non cognouit. filii insipientes sunt et uaecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt . Causa contritionis, uastitatis, fugae, bucinae, quia stultus factus est populus non natura, sed studio uoluntatis. ipsaque stultitia hinc probatur, quod non cognouerint deum: et pro filiis sapientibus stulti filii facti sunt et uaecordes.