In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

sancti enim non sunt habitatores terrae, sed aduenae atque peregrini, quorum unus dicit: aduena ego sum super terram et peregrinus sicut omnes patres mei, et alius: parui sunt et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra. unde et Petrus catholicam epistulam scribit aduenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et Cappadociae. et iuxta mysticos intellectus Salomon loquitur: aquilo durus uentus, nomine autem dexter uocatur, ab his uidelicet, qui eius obriguere frigore et calorem fidei perdiderunt.