In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
aqua paenitentiae. ad metropolim autem loquitur ludaeorum, ut per urbem intellegantur populi: \'usquequo iniquis cogitationibus subiaces, quae procedunt de corde tuo?\' cor autem in scripturis sanctis pro anima et sensu debemus accipere.
[*]( 4, 13 )Uox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum — uel dolorem — de monte Ephraim . Iuxta situm terrae Iudaeae diuinus sermo nunc loquitur. Dan enim tribus iuxta montem Libanum et urbem. quae nunc dicitur Paneas, aquilonem respicit, unde uenturus est Nabuchodonosor.