In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9 5 )Et erit in die illa, dicit dominus: peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur. Uastante praedone ecclesiam domini et ira contra nos domini permanente omne auxilium inutile erit. peribit cor regis. cuius debet esse cor in manu dei, et cor principum, qui putabantur esse sapientes; stultam enim fecit deus sapientiam mundi, quia per illam non cognouerunt deum.

ipsi quoque sacerdotes. qui legem domini docere deberent et subiectos sibi populos a leonis furore defendere. quodam stupore infatuati uertentur in amentiam — sic enim Septuaginta transtulerunt pro stupore\' \'excessum mentis\' exprimentes — et prophetae consternabuntur siue, ut Aquila transtulit uerbum Hebraicum \'iethmau\'. amentes erunt. quia enim non insaniat, non perdat cor, quando principes et reges et sacerdotes et prophetas quondam suos sub leone conspexerit?

[*](4, 10 )Et dixi: heu, heu, heu, domine deus — pro quo LXX transtulerunt: o domine deus —, ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens: par erit uobis? et ecce peruenit gladius usque ad animam.

Quia supra dixerat: in tempore illo uocabunt [*]( 9. 10 Hier. 4, 9 10 cf. Proa. 21, 1 11 cf. I Cor. 1, 20. 21 15 *Hier. 4,9 lTHier.4,9 18*Hier.4,9 23*Hier.4.10 26 *Hier. 3, 17 ) [*]( ,2 mente (te s. u.) L 3 terra Mp r. iuJal et add. Me hierusaiem om. V 5 (= 8) periuit Ma.c. 6 (= p. 56, 4) obstupiaceat La.c. 8 permanentem P 10 cor debet essev 12 illum F dum V 13 dicere Pa.c. debuerant v 14 stupore* L 15 amentia P 16 trastulerunt M stuporeip P et add. L excessu L eipmentes Pa.c. 18 iethmaum L iethmaatma M sethmautm (iethmaum s. u.) A. ietmѠutm (m alt. infra u.) P dementes (de s. u. m2) M 22 eu V (ter) 24 istum A tuum VP,LMa.c. 25 et om. VP,LMAa.c. 26 illo tempore c )

56
Hierusalem solium dei et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini in Hierusalem, et nunc dicit: peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur, turbatur propheta et in se deum putat esse mentitum nec intellegit illud multa post tempora repromissum. hoc autem uicino futurum tempore, iuxta quod et apostolus loquitur: numquid reppulit deus populum suum?