In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ascendit autem vel de abyssis, in quos reIIganduS est et, ne mittatur, exorat. et praedo siue uastator gentium se leuauit. de quo dictum est: omnium inimicorum suorum dominabitur, et qui gloriatur in conspectu domini: circumiui omnem terram et conculcaui eam. quis est enim, quem diaboli uenena non tangant nisi ille solus, qui potest dicere: ecce uenit princeps mundi istius et inuenit in me nihil?

iste crebro ponit omnem terram ecclesiae in solitudinem. ut egressi de ecclesia pugnent contra ecclesiam, de quibus loquitur et Iohannes euangelista: ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. ciuitates uastantur terrae Iudaeae et hereticorum florent conciliabula: si quis ergo fautor est auctorum peruersorum dogmatum, de hoc dici potest: ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se leuauit, et reliqua.

[*]( 4, 8 )Super hoc accingite nos ciliciis, plangite et ululate, quia non est auersa ira furoris. domini a nobis siue, ut LXX transtulerunt, a nobis. Aliter leonem et saeuissimam bestiam uitare non possumus. [*]( 4 cf. p. 53,21 6*IPetr. 5,8 9 Ps. 9(10), 26(5) 10*Hiob2,2 13 *1011. 14,30 16 *I Ioh. 2, 19 20 cf. Hiob 13, 4 21 Hier. 4, 7 25 *Hier. 4.3 ) [*]( 2 leuabit M 3 solitadine P uastabunturJ & add. P 5 et] beatus add. c petrus] apostolus add. v 6 diabulus P ciicum.it A cireuit VP.Mp.r. quaerens quem deuoret add. v cum Vulg. 7 habissis ^ quo V.Mp.r. quibus Ap.c.m2 quas v relegandusLo.c. 8 pr. et ] ubi add. s.u. M 9 eteuaait Va.r v 10 circoiui V circumibi Pa.e. 12 solos Ma.c. 15 pugnet Pp.r. 16 quibus] loquibus add., sed eras. M et om. ; euuangelista P,La.c. 18 permansissent Pv 19 iudeae M iadae P 20 fauctor P et add. v est} et add. s. u. M auctorụm M auctor est v 21 pr. de om. c 22 leaabit P 25 aliter} et add. v possimus MAa.c. )

55
nisi agamus paenitentiam et ad dominum conuertamur non solum mente, sed et opere. quamdiu enim ille uastat ecclesiam et terram luda, Hierusalem quoque populatur, dei ira perspicua est.