In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

*si enim hoc\', inquit, \'non feceritis, egredietur ut ignis [*]( 8 *Hier. 4, 4 9 tHier. 4, 4 10 *Hier. 4, 4 14 cf. Matth. 13, 22. Marc. 4, 18 15 cf. Matth. 13, 7. Marc. 4, 7. Luc. S, 7 18 *Matth. 7, 6 22 Hier. 4, 4 25 cf. II Cor. 3, 6 ) [*]( 2 uocab P 5 ne-hiernsalem (lin. 24) in mg. P 6 suscendatur V 9 praeputia Vulg. 10 uestrarum P simmachus VP 12 circumeisiouem (m s. u.) L et add. M emendationem La.c. 14 sectur Ma.c. seminant P 15 quos P euuangelicus La r. 16 noualem -1 soffodiant P 19 margaretas Aa.c. 21 concepere La.c. animus] mundi add., sed eras. L 22 plen.s (u s. ras.) L consequitur P 24 habitatoribus eodd. (bas exp. L), v 26 egreditur M )

53
indignatio mea et succendetur et non erit, qui extinguat\'. ideo autem monet et ante praedicit, ne facere conpellatur, quod et in Nineuitis probamus, quibus praedicta sententia est, ut imminentem furorem paenitentia declinarent. omnia autem haec mala euenient propter malitiam cogitationum siue adinuentionum nostrarum. ubi sunt, qui in cogitationibus dicunt non esse peccatum, cum omnia uitia iuxta euangelicam ueritatem de corde procedant?

[*]( 4, 5 )Adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite; loquimini, canite tuba in terra, clamate fortiter, dicite : congregamini et ingrediamur ciuitates munitas. Hoc audiat ludas, hoc Hierusalem, in qua confessio fidei est et in qua Christi pax habitat et cui per Isaiam dictum est: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion, eleua uocem tuam, qui euangelizas Hierusalem; clamet fortiter et ita praecipiat: