In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

amarissimam habet corticem et testa durissima cingitur, ut detractis austerioribus et duris fructus dulcissimus repperiatur, sic omnis correptio et labor continentiae amara quidem uidetur ad praesens, sed fructus parit dulcissimos. unde et uetus illa sententia est: litterarum radices amarae, fructus dulces. quidam uirgam uigilantem atque nuceam intellegunt dominum, de quo dicit Isaias: exiet uirga de radice Iessae. unde et uirga Aaron, quae putabatur emortua, in resurrectione domini floruisse narratur.

[*]( 1,13.14 )Et factum est uerbum domini secundo ad me dicens: quid tu uides? et dixi: ollam succensam ego uideo et faciem eius a facie aquilonis. et dixit dominus ad me : ab aquilone aperientur — siue exardescent — mala super omnes habitatores terrae.