In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4,2 )Et iurabis: uiuit dominus in ueritate et in indicio et in iustitia, et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt. Et quomodo euangelium iurare nos prohibet? sed hic \'iurabis\' pro confessione dicitur et ad condemnationem idolorum, per quae iurabat Israhel. denique auferuntur offendicula et iurat per dominum.

quodque dicitur: uiuit dominus. in testamento ueteri iusiurandum est ad condemnationem mortuorum, per quos iurat omnis idololatria. simulque animaduertendum, quod iusiurandum hos habeat comites: ueritatem, iudicium atque iustitiam; si ista defuerint. nequaquam erit iuramentum, sed periurium. \'cumque,\' ait, \'et hoc fecerit Israhel et per apostolos magister fuerit gentium. tunc benedicent siue benedicentur in eo omnes gentes et ipsum laudabunt, quod salus processerit ex Israhel\'. [*]( -3 *Matth. 13, 12. 25, 29. *Marc. 4, 25. *Luc. 8, 18. 19,25 12 Ps. 72,2 14 cf. Matth. 5, 34-36 20 Hier. 4, 2 26 cf. I Tim. 2, 7. II Tim. 1, 11 ) [*](1 dicit L ait cet. v conuertitur P 2 reuersus faerit V 5 uideatur LM uidetur habere v 6 et eras. A 7 desiderans MAVPv pr. et om. r domini] dei add. u 8 conuertere] et add. v 11 ergo om. v 12 poene P inibecelletateZ 14 dm̃Ρ 15 uiuet La.c. 16 in om. MAVP 17 euuan- geliava La.c. prophibet V 18 (= 21) condemnatione La.c. 19 ofi\'eruntQr Pa.c. 21 testamenti P 22 omnes La.c. idolatria La c. idolatra MVP,Ap.r. idololatra v 23 anim#adu. A 25 et om. MAVPv 28 ei s. u. P ) [*](4* )

52

[*](4, 3. 4 )Haec enim dicit dominus uiro Iuda et Hierusalem: nouate uobis bis nonale et nolite serere su per spinas; circumcidimini domino et auferte praeputia cordium uestrorum, uiri Iuda et habitatores Hierusalem. ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit, qui extinguat propter malitiam cogitationum — siue adinuentionum — uestrarum.

Pro eo, quod nos diximus: circumcidimini domino et auferte praeputium cordium uestrorum, Symmachus posuit: purificamini domino et auferte malitias cordium uestrorum circumcisionem emundationem et praeputia uitium intellegens. hoc autem praecipitur uiris Iuda et Hierusalem, qui ueram sectantur fidem et habitant in ecclesia, ut non seminent super spinas, quas euangelicus sermo significat, quae suffocent sementem dei, sed prius nouale faciant et omnes suffodiant uepres sentesque auferant. ut munda semina munda arua suscipiant.

hoc est, quod in alio loco dicitur: ne miseritis margaritas uestras ante porcos et ne detis sanctum canibus. quomodo enim potest dei audire sermonem et concipere semina et fructum facere, cuius animus aerumnis mundi plenus est? quodque sequitur: circumcidimini domino et auferte praeputia cordium uestrorum, nulli alii praecipitur nisi uiro Iuda et habitatori Hierusalem, ut deserant occidentem litteram et sequantur spiritum uiuificantem.