In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

porro ea quae eleuantur contra seientiam dei et in sua confidunt sapientia, quae apud deum stultitia est, dissipabit atque deponet, ut aedificentur pro his humilia, et in locum superiorum, quae destructa sunt et euulsa, exstruantur atque plantentur, quae ecclesiasticae conueniunt ueritati, et impleatur illud quod dicit apostolus: dei aedificatio, dei agricultura estis.

multi hunc locum super persona Christi intellegunt. \'Hieremias\' enim interpretatur (excelsus domini\', qui destruxit regna diaboli, quae sibi in excelso montis ostenderat, aduersarias perdidit potestates delens chirographum errorum in cruce. de quibus et in psalmo post historiae ueritatem τροπιϰω̃ς loquitur: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum.