In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 3, 12. 13 ) Uade et clama — siue lege — sermones istos contra aquilonem et dices: reuertere, auersatrix Israhel. dicit dominas, et non auertam — siue firmabo — faciem meam a nobis — siue super nos —, quia sanctus — siue misericors — ego sum, dicit dominus, et non irascar in perpetuum. uerumtamen scito iniquitatem tuam, quia in dominum deum praeuaricata es. — siue impie egisti — et dispersisti — siue effudisti — nias tuas alienis sub omni liquo frondoso et uocem meam non audisti, ait dominas.
Uerbum Hehraicum \'carath\' et \'uoca\' siue \'clama\' et \'lege\' intellegitur, unde Aquila et Symmachus \'clamita\'. LXX et Theodotio \'lege\' interpretati sunt. ad aquilonem autem et contra Babylonem atque Assyrios sermo dirigitur, ad decem et ad duas tribus, et earum reuersio praedicatur. \'et non auertam\', inquit, \'faciem meam a uobis siue non firmabo faciem meam contra uos, ut nequaquam uos austeritate iudicis, sed uultu misericordiae suscipiam.