In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3, 4.5a )Ergo saltim amodo uoca me: pater meus, dux uriginitatis meae es tu; numquid irasceris in perpetuum aut perseuerabis in finem? Erubescant heretici, qui nolunt ad meliora conuerti nec regredi ad patrem creatorem suum, et audiant: saltim amodo uoca me: pater meus, dux uirginitatis meae es tu.

ipse despondit animam uestram amplexibus suis et docet, quomodo orare debeat et agere paenitentiam. quanto autem ille clementior, qui salutis post fornicationem ostendit uiam, tanto miserior meretrix, quae .-non uult post uulnera recipere sanitatem.

[*]( 3, 5 b )Ecce locuta es et fecisti mala et potuisti. \'Pro uerbis paenitentiae uerbis superbiae blasphemasti et inplesti [*]( 2 *Hier. 3, 3 10 *Hier. 3. 3 11 Hier. 2, 35 21 *Hier. 3, 4 ) [*](1 stellae Va.c. 4 interfectione La.e. idolatriae MVP,La.c. fornicatIonem Pa.r. 5 benedictio rerum v 6 sermones Pp.c. 7 alt. ut prohiberent om. 4 8 impietates Pp.c. extiterint A.La.c. existerent J extiterunt P ^ 1= 10) meretrices La.c. 10 erubiscire La.c. 11 robore Pa.c. 13 argnet c pudentiae Pa.c. 14 ut] & P et] ad add. V. (s. u.) A 16 conciliabolum r 17 saltem Ap.c. 18 es tu] aestu F tn es Vulg. 22 despondit Lap.c. dispondet La.c. dispondit cet. 27 loquuta M posuisti P,Ma.c.m2 )

42
malam cogitationem tuam et ostendisti contra uirum fortitudinem tuam, ut possis facere, quod sermone tractasti..