In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 1,9 )Et misit dominus manum suam et tetigit os meum et dixit dominus ad me: ecce ego dedi uerba mea in ore tuo. Notandum quod hic manus mittatur dei, quae tangat os prophetae, et dicatur ei: ecce dedi uerba mea in ore tuo, in Isaia autem scriptum sit: et missus est unus ad me de seraphim et in manu habebat carbonem, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum et dixit: ecce tetigit iste labia tua et auferet iniquitates et peccata tua mundabit.
ibi enim, quia solidae et perfectae aetatis erat et ipse simpliciter [*]( 1 cf. Ex. 4, 10. 6, 12 9 *Sap. 4, 9 11 *Ps. 80, 11 13 Hier. 1, 8 20 Hier. 1, 9 21 *Esai. 6, 6-7 ) [*]( 1 pr. et om. BMA moyses AVP 2 pueritia La.c. 6 quaequumque L 7 quia] ego add. v, post tecum add. Vulg. 9 dedicisti La.c. didicistia Âa.r. salomonis dictum add. P hominis] sunt add. v 12 loquuturus BM 14 persequutionibus BM 15 careat ante et tr. v quum L 18 meus Ba.c. ego om. v cum Vulg. 21 eaaia VP,Aa.c. 22 ad me unus v seraphin BMP,La.c. 24 diiit] ecce tetigit oa meum et dixit addsed exp. M 25 iniquitates] tuas add. Pe,Ap.c.m2 peccatum tuam P mundabid (b ex u) B )
porro Hiezechiel librum deuorat et intus et foris scriptum, tam sacramenta diuina quam simplicem historiam continentem. Hieremiae os tangitur et domini uerba tribuuntur, ut confidentiam accipiat praedicandi. pulchreque iuxta litteram manus mittitur, ut humanorum artuum uidens similitudinem tactum manus non reformidet.
[*]( 1,10 )Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes. Hoc, quod nos de Hebraico addidimus \'dissipes\' siue \'deponas\', in LXX non habetur. et considerandum quod quattuor tristibus duo laeta succedant. neque enim poterant aedificari bona, nisi destructa essent mala, nec plantari optima, nisi eradicarentur pessima.