In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 32 )Numquid obliuiscetur uirgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? populus uero meus oblitus est mei diebus innumeris. Per haec discimus sponsum esse Christum uirginis ecclesiae, quae non habet maculam neque rugam. si autem ipse est sponsus, ipsius uerba sunt, de quo loquitur et Iohannes Baptista: qui habet sponsam, sponsus est.