In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 1, 7. 8 )Et dixit dominus ad me: noli dicere: puer sum, quoniam ad omnia, quae mittam te, ibis et uniuersa, quaecumque manda uero tibi, loqueris. ne timeas a facie eorum, quia tecum sum, ut eruam te, dicit dominus . \'Ne aetatem\', inquit, \'consideres — alio enim propheta loquente didicisti: cani hominis sapientia eius—, tuae sit tantum uoluntatis, ut pergas; me habebis comitem, quo cuncta adiuuante conplebis: aperi os tuum, et implebo illud.

nec consideres multitudinem eorum, ad quos et contra quos locuturus es, sed me qui tecum sum, ut eruam te, dicit dominus\', liberat autem dominus, non quo propheta persecutionibus et angustiis careat, quippe cum legamus eum multa perpessum, sed ut patiens omnia superet nec cedat angustiae.

[*]( 1,9 )Et misit dominus manum suam et tetigit os meum et dixit dominus ad me: ecce ego dedi uerba mea in ore tuo. Notandum quod hic manus mittatur dei, quae tangat os prophetae, et dicatur ei: ecce dedi uerba mea in ore tuo, in Isaia autem scriptum sit: et missus est unus ad me de seraphim et in manu habebat carbonem, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum et dixit: ecce tetigit iste labia tua et auferet iniquitates et peccata tua mundabit.