In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 2, 29 )Quid uultis mecum indicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit dominus. Prona est ad excusationem sui humana peruersitas, ut, quicquid merito sustinent, iniuste sustinere uideantur et propriam culpam referant ad iudicium dei. \'frustra\', igitur ait, \'obtenditis querimonias et iniquum causamini iudicem, cum impietatis uestrae sit, quod patimini\' quodque sequitur: et omnes inique egistis in me. similiter et a Septuaginta additum est.
[*]( 2, 30 a )Sine causa percussi filios uestros; disciplinam non receperunt, pro quo posuere Septuaginta: non recepistis. Sensusque est in Hebraico: \'ipsi, qui percussi sunt, disciplinam recipere noluerunt,\' in LXX uero: \'ideo percussi filios uestros, ut illorum nece uos erudiremini. et ne [*]( 9 *Hier. 2, 28 18 *Hier. 2, 29 21 *Hier. 2. 30 ) [*]( 1 contemserint (sic semper fere Lp.c. uel primitus; cf. p. 33, 16) scnpst conterapserint codd.; rursus incipit M increpentis Ma.c. 2 affletu Ma.c. liberent te om. V fecistibi V 3 sit creator P 4 possit P o numerum; quippe add. Vulg. 6 di La.c. dii cet.: cf. p. 13. 17. J21, 18. 23, 11. 33. 22 etc. adque M 7 ciuitatis La.c. in om- l\' 8 sensum M 9 quoque MPa.c. 10 uiarum om. M baal VP (semper) 12 omnes] qui add. 31 13 curationem Ma.c 15 sustenere La.c. rephe- rant Ma.c. 16 quaerimonias VP,LMa.c. 17 iniquam causam in iudicem P quum L 18 quod La.c. 19 similiter etom. v 20 sine causa] frustra Vulg- percusit Ma.c. displicinam L 21 posaerunt M,La.c. 22 percusi M 23 recepere LMa.c. non receperunt Va.c. percusi. M 24 nece (ce s. u.) L enidimini La c. eruderemini (i pr. ex e) M erudiamini (a s. u.) P )
[*]( 2, 30 b )Deuorauit gladius uester prophetas uestros. \'Non meos, sed uestros prophetas, nequaquam mens. sed uester gladius deuorauit, quem sustinuistis peccatis uestris). porro Septuaginta non habent \'uester\', sed simpliciter interpretati sunt: deuorauit gladius prophetas uestros, \'ut ostendatur uel hostilis gladius uel gladius mens, per quem uestra peccata confodi.\'