In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quodque additur: scito, quid feceris, clausos oculos aperit denegantis, ut cernat, quod erubescit aspicere. iuxta tropologiam inpudentiam frontis eorum, qui nolunt sua uitia confiteri, operibus arguamus. [*]( 3 *I Cor. 3, 13 5 *Hier. 2, 22 8 Ps. 142, 2 12 *Hier. 2, 23 16 cf. Hier. 32 (39), 35 ) [*]( 1 maculatusj pollutus P 2 grauia] peccata add. M nigro La.c. 4 enim am. V probauit LPa.c. 5 pulcreque MPa.c. es] es. L in add. MAPv iniquita M 7 munda (pr.)—sis] ụṇḍạ non ṣι̣ sunt (n sint illi tam̃ nuda s. u. m2) M nouit Mp.c.m2 9 tuoj meo Y 10 baalim LV 11 habii MV ainbalaui Vulg. 12 hebraicae L hibraice M liabraice P ge et aj g̣ẹ&̤ạ (gehenna s. u.) P ge om. M et exp. A a om. LMa.c. interpretes∗∗ M interpretantnr pp.c. nOay- (poliandrion s. u.) M ΠΟΛu- V ΠΟayaNCIpICON (poliandrison s. u.) P (= p. 30, 4) 14 non uis] nobis M,LAa.c., (n ex u) P confiteris MP,LAa.r. iactaris (ri ex n) P 15 idolatriae MAVP 16 negasse Va.c. baalim VP conuallem codd. (m s. u. L), v 17 ennon MAPv quodj quae Erasmus v siloam (m s. u.) M siloe i cemis LP,Aa.c. 18 baal FP est Ma.r. 19 quod P denegantes La.c. 21 argu∗it M arguantur (v s. a alt.) P )
[*]( 2, 23 c. 24 )Cursor leuis explicans uias suas, onager adsuetus solit udine, in desiderio animae suae adtraxit uentum amoris sui; nullus aueriet eam. omnes, qui quaerunt eam, non deficient; in menstruis eius inuenient eam. LXX: ad uesperam nox eius ululauit, uias suas dilatauit super aquas solitudinis, in desiderio animae suae spiritu portabatur, tradita est. quis conuertet eam? omnes, qui quaerunt illam, non laborabunt; in humilitate illius repperient eam. Multum in hoc loco Septuaginta editio ab Hebraica ueritate discordat; tamen utraque habet sensum suum.