In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
nullusque securus sit, si et plantatio domini et semen uerum et uinea sorec in tantum suo uitio commutatur, ut per amaritudinem recedat a domino et fiat uitis aliena. et in hoc consideranda clementia creatoris, quod, qui in euangelio dixit: ego sum uitis uera, discipulis quoque suis dederit et credenti in se populo, ut uitis electa uel uera sit, si noluerit in eo, quod plantata est. permanere.
[*]( 2, 22 )Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es iniquitate tua coram me, dicit dominus deus. Pro \'herba borith\', quam nos, ut in Hebraico posita est, uertimus, LXX transtulerunt πόαν, ut significarent herbam fullonum, quae iuxta ritum prouinciae Palestinae in uirentibus et umectis nascitur locis et ad lauandas sordes eandem uim habet, quam et nitrum; \'nitrum\' autem nostrum et \'herba fullonis paenitentia est. ecclesiasticus quoque sermo, qui arguit et increpat et corripit delinquentem, mordacioris nitri habet similitudinem.