In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

hoc autem totum factum est, quia reliquit dominum deum suum et timor illius non est apud eum. principium enim sapientiae timor domini, quem quia non habuit, malo et amaritudini traditur.

[*]( 2,20 ) A saeculo confregisti ingum meum — siue tuum —, rupisti uincula mea — siue tua — et dixisti: non sentiam. in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosterneba ris meretrix siue ibi diffundebaris in fornicatione. Quasi ad meretricem loquitur Israhel, quod coniugalia foedera ruperit et dixerit: non sentiam — subauditur \'domino\' uel \'marito\' —, sed in omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso prostrata fuerit idololatriae; amoena enim semper et excelsa loca idolis dedicantur.