In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 2, 14 a )Numquid seruus est Israhel aut uernaculus? Puto ex hoc loco in superbiam elatos saluatori dixisse Iudaeos: semen Abraham sumus et nemini umquam seruiuimus; quomodo tu dicis: liberi eritis nescientes, quod omnis, qui facit peccatum, seruus peccati sit et seruiat unusquisque illi, a quo uincitur. nati ergo de amico dei Abraham uitio suo facti sunt quasi filii Cham, cui dictum est: maledictus Chanaam, seruus erit fratribus suis.
[*]( 2, 14 b. 15 )Quare ergo est factus in praedam? super eum rugierunt leones et dederunt uocem suam, posuerunt terram eius in solitudinem, et ciuitates illius exustae sunt, et non est, qui habitet in eis. Interrogat sermo diuinus, ut ipse respondeat.
leones autem uocat pnncipes Babylonis. qui terram eius posuerunt in solitudinem et ciuitates illius incendio deleuerunt. uel certe iuxta ἀναγωγὴν leones intellegamus aduersarias potestates aut hereticorum principes, qui terram ecclesiae desolantes omnes illius urbes heretico incendio uastauerunt et illo igne, de quo scriptum est: omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum.