In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
duo autem populus dei fecit aduersa: primum, ut relinquerent deum, qui est fons uitae et praeceptum dedit dicens: ego dominus deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; secundum, quod in eodem loco scriptum est: non sint tibi di in conspectu meo; pro quo secutus est daemonas, quos dissipatas cisternas uocat eo, quod dei mandata seruare non ualeant.
et hoc attendendum, quod fons perpetuus est et uitales habet aquas, cisternae autem et lacus uel de torrentibus uel ex aquis turbidis terrae conplentur et pluuiis. portas autem caelorum illas uocat, de quibus et in uicesimo tertio psalmo scriptum est: leuate, portae, capita uestra, et introibit rex gloriae; pro quo LXX transtulerunt: leuate portas, principes, uestras, de quibus plenius suo dicetur loco.