In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et est sensus: \'uel ad occidentem pergite uel in solitudinem mittite et uidete, si qua gens hoc fecerit, quod uos fecistis. nulla enim earum spreuit deos suos nec ligneos et lapideos aureorum conparatione mutauit, sed antiquum errorem secuta tenuit, quod a maioribus acceperat; et certe hoc. cum nullus eorum deus sit, sed simulacra hominum ficta manu. populus uero meus mutauit mendacio ueritatem et idolum mihi praetulit, quod eis necessitatis tempore prode esse non poterit\'.
possumus hoc dicere et contra eos, qui maiore studio sequuntur uitia quam uirtutes, quos monet apostolus dicens: humanum loquor propter infirmitatem carnis uestrae. sicut exhibuistis membra uestra seruientia inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruientia iustitiae in sanctificationem.