In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 1,18.19 )Ego quippe dedi te hodie — siue ecce posui te in hac die — in ciuitatem munitam, in columnam ferream et in murum aeneum super omnem terram: regibus Indae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae. et bellabunt t aduersum te et non praeualebunt, quia, tecum ego sum, ait dominus, ut liberem te. Describit sermo diuinus, cur propheta timere non debeat.

ego, inquit, posui siue dedi t e hodie — hoc est in praesenti uita, donec uocatur hodie — quasi ciuitatem firmissimam, non ut unam domum nec turrem aut aliqua moenia, sed omnem ciuitatem, quae sita super montem latere non potest, de qua sciptum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei, et: ego ciuitas firma, ciuitas quae oppugnatur.

et [*]( 6 cf. Ter. Andr. 68 (Otto, SprichwSrter p. 368). Gal. 4, 16 8 *Hier. 1, 17 18 *Hier. 1, 18 21 cf. Matth. 5, 14 23 Ps. 86, 3 24 *Esai. 27, 3 ) [*]( 1 noli timere] nolite LBMa.c.m2 (noli metuere Bp.c.m2) 4 quodadmodo Pa.c. 5 formini La.c.m2 6 amara] amanda BAp.c. υ timendo P multitudini Mp.c.w2 multitudinem P -increpati MVP,BAp.c. 10 sensum Ma.c. 13 ciuitate La.c.m2 munitam] et add. P cum Vulg. 14 aereum Vulg. omnem om. P 15 iuda υ cum Vulg. sacerdotibusj eius add. m2 P et] omni add. s. u. m2 A 17 ego tecum Vulg. 18 quur LBM (passim) 20 (= 22) giuitatem La.c, no La.c. 21 turrim MAPp.c.,v 24 pr. et om. P ego} ergo P qaae] non add. s. v. AP expugnatur Ap.c.m2 )

16
in columnam, inquit, ferream, de qua scribit apostolus: columna et firmamentum ueritatis. unde Petrus et Iohannes, qui putabantur columnae ecclesiae, dextras dederunt. Paulo et Barnabae communionis. nec hoc sufficit, sed in murum, ait, aeneum, qui nulla uiolatur robigine nec caesus imbribus deperit, sed uetustate fit fortior.