In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
(si enim uos peregrina religio delectat, quid necesse est longinquum errorem suscipere? habitate cum talibus hereticis accipi, de quibus scriptum est: ex nobis exierunt, sed non fuerunt exuobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum, quod proiciat de ecclesia hereticos dominus, qui multo tempore sub nomine eius mendaciorum suorum simulacra uenerati sunt, ut foris [*](4 cf. Iudd. 5, 13. Rom. 9, 27. 11, 5 10 *Hier. 5, 19 14 Hier 5. 19 *Hier. 5, 19 15 *Hier. 5. 19 20 *I Ioh. 2, 19 ) [*]( 1 abla*tionem MAp.c.m2 abactione P peccoruni V 2 capiuntur P 3 internic(t)ionem V.LPa.c. 4 babylone LMAP 5 dimissisqae L culturam agrorum] agriculturam v iudae VP 6 persequutionis Aa.c. persecutiones M confessionem P 9 nobis ante dominus tr. Vulg. dicis P 10 (=14. 15) diis MVP,La.r.Ap.c. alienis s. u L 12 qur La c. quur M sint s. u. L sunt VP 14 seruiuistis v\' 15 ccnctarum] multarum P in terra om. P iudea V 16 baut A,La.c. haud MV aut Pa.c. quiin Ma.r. babyloniis P,Am1 babjllonis La.c. babiloniis M babylonis VfAm3,v 17 chaldeae (h s. u.) L chaldeis (is ex ae) M caldeae (is s. ae) A 18 longincum M longinquo Aa.c. suscepere La.c. 20 accepi La.c. 23 dns ante de tr. P )
[*]( p. 877—878 ) | Secundum, frater Eusebi, in Hieremiam librum celeri sermone dictamus auertentes parumper aures, ne audiamus iudicium sanguinis et interfectorum animas deploremus, qui opinione uirtutum cotidie corruunt in superbiam et deo se similes arbitrantur, ut aequalitatem, quam impia Arrianorum heresis in filio negat, cunctis hominibus tribuant et ponant in caelum os suum et nihil futurae sanctorum beatitudini amplius derelinquant.
quorum furori respondimus, ut potuimus. et, si dominus uitam dederit, plenius responsuri sumus. nunc coepta carpenda est uia et dictandi commentarioli nec nimia longitudine extendentes opus nec inmoderata breuitate auferentes intellegentiam, quorum alterum onerat sensus legentium, alterum praecidit studiosorum desiderium.