In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 5, 19 )Quodsi dixeritis: quare fecit dominus dens noster nobis haec omnia? dices ad eos: sicut de re-liquistis me et seruistis deo alieno — uel dis alienis - in terra uestra, sic seruietis alienis in terra non uestro. Grandis stultitia nescire, cur passi sint, . cum tanta peccauerint, breuisque ad ambigentes responsio: sicutseruistis deo alieno - id est Bahal - uel dis alienis cunctarum gentium in terra Iudaea, sic seruietis dis alienis in terra non uestra, hau dubium quin Babyloniis atque Chaldaeae.