In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
ac per hoc ab exordio prophetiae suae usque ad captiuitatem Hierusalem, in qua et ipse captus est, prophetauit annis quadraginta et uno praeter illud tempus, quando ductus est in Aegyptum. ibique prophetauit in Taphnis, ut hoc ipso uolumine continetur. pro \'uerbis Hieremiae\' Septuaginta posuerunt : uerbum dei quod factum est ad Hieremiam, hoc uidelicet sensu, quod uerba Hieremiae\' uerbum sit domini. fuit autem de genere sacerdotum, qui habitabant contra septentrionem Hierusalem in tertio miliario [*](5 )et uiculo Anathoth. simulque admirabilis clementia domini, quod iam captiuitate uicina et Babylonio exercitu uallante Hierusalem nihilominus populum ad paenitentiam prouocat malens saluare conuersos quam perdere delinquentes. pro \'transmigratione\', quod omnes alii uoce consona transtulerunt, LXX posuere \'captiuitatem\'. post exordium autem uaticinationis Hieremiae, tricesimo quinto prophetiae eius anno, Hiezechiel in Babylone his, qui cum eo capti fuerant, exorsus est prophetare. [*]( 5 cf. IV Reg. 23, 34. 24, 15. II Par. 36, 4. 10. Hier. 24, 1 10 cf. Bier. 43 (50), 8 11 *Hier. 1, 1 20 *Hier. 1, 3 ) [*]( 1 pr. et s. u. L ioiacim scripsi (cf. Index nominum) ioacim LB ioachim cet. filios (v S. os) B 2 sedicia L sedeciain M sedechia. P 3 babylloniis Lax. 4 iechoniae V hiechoniae (h ait. s. u.) LP hieconiae M, (e tert. s. u.) B, (h eras.) A; ef. Index nom. 5 babyllonem L 6 ac om. v hac P ab] habet P exordium pp.c. 8 prophetaait] autem add. P XLI BV, (ta uno s. u.) A 14 septemtr. T P 15 anathoh L anathot P ammirabilis V admirabiles La c. 16 cap- tiuitatem uicinam La.r. babilonio P uallente P 17 nihilo;6minus L 21 tricensimo BM,LAPa.r. prophetiae eius del. P tezechiel (i pr. s. u.) A ezechiel VP 22 babyllone La.r. babilone P )