Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare. Gaudet animus, exultant viscera, gestit affectus hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito. Exauditae sunt preces et orationes eius. Inpetravit in unica filia, quod vivens ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo vel nulla vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus, i ut non tam laudanda sis, si vidua perseveres, quam
Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar, Blesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia! Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium iratusque Chremes tumido desaeviet ore. Consurgunt proceres et adversum epistolam meam turba patricia dctonabit me magum, me seductorem clamitans in terras ultimas asportandum. Addant, si volunt, et Samariten, ut domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido nec dico illud de evangelio: Sine mortui sepeliant mortuos suos. Vivit enim, qui credit in Christo, et, qui in illum credit, debet utique, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.
Facessat invidia, quam nomine Christiano malidicorum semper genuinus infigit, ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocent. Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. Honora patrem tuum, sed, si te a vero patre non separat. Tam diu
Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis et quasi coturnicum carnibus usque ad nausiam saturata es. Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum: quid vis rursus ingerere, quod tibi noxium fuit? Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti. Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt. An vereris, ne proles Furiana deficiat et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore et cervices eius stercore linat? Quippini? Omnes habent filios, quae habuere matrimonia, et, quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt! Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia vestra, pudici-
Cave nutrices et gerulas et istius modi vinosa animalia, quae de corio tuo saturare ventrem suum cupiunt. Non suadent, quod tibi, sed, quod sibi prosit, et saepe illud obganniunt: Solane perpetua maerens carpere iuventa Nec dulces natos Veneris nec praemia noris? Ubi pudicitia et sanctitas, ibi frugalitas est; ubi frugalitas, ibi damna servorum. Quidquid non tulerint, sibi ablatum putant, nec considerant, de quanto, sed quantum accipiant; ubicumque viderint Christianum, statim illud e trivio: ὁ Γραικός, ὁ ἐπιθέτησ. Hi rumores turpissimos serunt et, quod ab ipsis egressum est, ab aliis audisse se simulant, idem auctores et exaggeratores. Exin fama de mendacio, quae, cum ad matrones pervenerit et earum linguis