Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Vestes pullas aeque vita ut Candidas; ornatus et sanies pari modo fugiendae, quia alterum delicias! alterum gloriam redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere laudabile est; alioquin ridiculum et plenum dedecori referteo marsuppio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari. Sunt, qui pauperibus parum tri-

p.214
buunt, ut amplius accipiant, et sub praetextu elemosynae quaerunt divitias; quae magis yenatio appellanda est quam elemosyna. Sic bestiae, sic aves, sic capiuntur et pisces: modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo saeculi protrahantur. Scit episcopus, cui commissa est ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat. Melius est non habere, quod tribuam, quam impudenter petere. Sed et genus adrogantiae est clementiorem te videri velle, quam pontifex Christi est. Non omnia possumus omnes. Alius in ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, alius auris, venter et cetera. Lege Pauli ad Corinthios: diversa membra unum corpus efficiunt. Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit, nec peritus et eloquens in lingua aestimet sanctitatem. Multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.

Multi aedificant parietes et columnas ecclesiae substernunt:1 marmora nitent, auro splendent lacunaria, gemmis altare distinguitur et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat dives in Iudaea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta. Tunc haec probabantur a domino, quando sacerdotes hostias immolabant et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum—quamquam haec omnia praecesserat in figura. Scripta sunt

p.216
autem propter nos, in quos fines saeculorum decurrerunt —nunc vero, cum paupertatem domus suae pauper dominus dedicarit, cogitemus crucem et divitias lutum putabimus. Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammonam? Quid suspici-mus et amamus, quod Petrus se non habere testatur? Alioquin, si tantum litteram sequimur et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et cetera: ducant pontifices Christi uxores virgines; quamvis bonae mentis sit, qui cicatricem habuerit et deformis est, privetur sacerdotio; lepra corporis animae vitiis praeferatur; crescamus et multiplicemur et repleamus terram; nec immolemus agnum nec mysticum pascha celebremus, quia haec absque templo fieri lege prohibentur; figamus septimo mense tabernaculum et sollemne ieiunium bucina concrepemus. Quodsi haec omnia spiritalibus spiritalia conparantes scientesque cum Paulo, quod lex spiritalis est, et David verba cantantes: Revela oculos meas et considerabo mirabilia de lege tua sic intellegamus, ut dominus quoque noster intellexit et interpretatus est sabbatum, aut aurum repudiemus cum ceteris superstitionibus Iudaeorum aut, si aurum placet, placeant et Iudaei, quos cum auro aut probare nobis necesse est aut damnare.,

Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et

p.218
qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio. Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes; aut si talis est, qui non audiat clericos nisi inter filias libenter carebo huiusce modi beneficio et Christum rogabo pro iudice, qui magis subvenire potest; melius est enim confidere in domino quam confidere in homine, melius est sperare in domino quam sperare in principibus. Numquam vinum redoleas, ne audias illud philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed propinare. Vinolentos sacerdotes et apostolus damnat et vetus lex prohibet. Qui altari serviunt, vinum et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa fermento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimantur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur. Quidquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur, siquidem et dominus vini potator appellatur et Timotheo dolenti stomachum modica vini sorbitio relaxata est, sed modum et aetatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando. Quodsi absque vino ardeo et ardeo adulescentia et inflammor
p.220
calore sanguinis et suculento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Graecos, sed nescio utrum apud nos aeque resonet: Pinguis venter non gignit sensum tenuem.