Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
Dicente te in ecclesia non clamor populi, sed gemitus suscitetur; lacrimae auditorum laudes tuae sint; sermo presbyteri scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque, sed mysterii peritum et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere et celeritate dicendi apud inperitum vulgus admirationem sui facere indoctorum hominum est. Adtrita frons interpretatur saepe, quod nescit, et, cum aliis suaserit, sibi quoque usurpat scientiam. Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus rogatus a me, ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est secundoprimum, eleganter lusit: Docebo
Vestes pullas aeque vita ut Candidas; ornatus et sanies pari modo fugiendae, quia alterum delicias! alterum gloriam redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere laudabile est; alioquin ridiculum et plenum dedecori referteo marsuppio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari. Sunt, qui pauperibus parum tri-
Multi aedificant parietes et columnas ecclesiae substernunt:1 marmora nitent, auro splendent lacunaria, gemmis altare distinguitur et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat dives in Iudaea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta. Tunc haec probabantur a domino, quando sacerdotes hostias immolabant et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum—quamquam haec omnia praecesserat in figura. Scripta sunt
Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et
Tantum tibi ieiuniorum inpone, quantum ferre potes. Sint pura, casta, simplicia, moderata, non superstitiosa ieiunia. Quid prodest oleo non vesci et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere? Caricae, piper, nuces, palmarum fructus, simila, mel, pistatia, tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane. Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam aquam non bibere nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas et contrita holera betarumque sucum non calice sorbere, sed conca. Pro pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis nec taedet superstitionis! Insuper etiam famam abstinentiae in deliciis quaerimus. Fortissimum ieiunium est aqua et panis; sed quia gloriam non habet et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune ieiunium non putatur.
Cave, ne hominum rumusculos aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes. Si adhuc, inquit apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem; desivit placere hominibus et servus factus est Christi. Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur, non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit et tristia. Per diem sol non uret eum
Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes. id est, ne aut ipse aliis detrahas aut alios audias detrahentes. Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum; haec fecisti et tacui. Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis; arguam te et statuam contra faciem tuam. Subauditur: Sermones tuos et cuncta, quae de aliis es locutus, ut tua sententia iudiceris in his ipse deprehensus, quae in aliis arguebas. Neque vero illa iusta est excusatio: Referentibus aliis iniuriam facere non possum. Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapide numquam Agitur, interdum
Officii tui est visitare languentes, nosse domos, matronas ac liberos earum et nobilium virorum non ignorare secreta. Officii ergo tui sit non solum oculos castos servare, sed et linguam. Numquam de formis mulierum disputes, nec alia domus, quid agatur in alia, per te noverit. Hippocrates adiurat discipulos, antequam doceat, et in verba sua iurare conpellit; extorquetque sacramento silentium; sermonem, incessum, habitum moresque describit: quanto magis nos, quibus animarum medicina commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias. Consolatores potius nos in maeroribus suis quam convivas in prosperis noverint. Facile contemnitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat.
Numquam petentes raro accipiamus rogati. Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus
Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam virginitatis libello, quem sanctae Eustochiae Romae scripseram, post annos decem rursus Betheem ora reserare et confodiendum me linguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti, aut scribentes nosse cunctorum adversum nos maledicorum tela torquenda. Quos obsecro, quiescant et desinant maledicere; non enim ut adversarii, sed ut amici
Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare. Gaudet animus, exultant viscera, gestit affectus hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito. Exauditae sunt preces et orationes eius. Inpetravit in unica filia, quod vivens ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo vel nulla vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus, i ut non tam laudanda sis, si vidua perseveres, quam
Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar, Blesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia! Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium iratusque Chremes tumido desaeviet ore. Consurgunt proceres et adversum epistolam meam turba patricia dctonabit me magum, me seductorem clamitans in terras ultimas asportandum. Addant, si volunt, et Samariten, ut domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido nec dico illud de evangelio: Sine mortui sepeliant mortuos suos. Vivit enim, qui credit in Christo, et, qui in illum credit, debet utique, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.